lunedì 1 giugno 2009

Multas per gentes et multa per aequoravectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donare munere mortis
et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
tradita sunt tristis munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CATULLO, TR. GIUSEPPE CONTE

Nessun commento: